vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi multi ad nos cotidie deferunt. quod quamquam minime miror et meum quodam modo agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope
singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. me quidem, etsi nemini concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum. multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi tempestatem futuram, neque id solum mea sponte, sed multo etiam magis monente et denuntiante te. etsi enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse adfui primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum conlectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent, cum superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum.
nam, quod exemplo fit, id etiam iure fieri putant, ipsi aliquid atque adeo multa addunt et adferunt de suo.
tantum dicam, quod te spero approbaturum, me, postea quam illi arti, cui studueram, nihil esse loci neque in curia neque in foro viderem, omnem meam curam atque
operam ad philosophiam contulisse. tuae scientiae excellenti ac singulari non multo plus quam nostrae relictum est loci. qua re non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi, te quoque in isdem versari rebus, quae etiam si minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent.
Servius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in primisque in hac, in qua ego me scripsi adquiescere, ita versatur, ut excellat; a me vero sic diligitur, ut tibi, uni
concedam, praeterea nemini; mihique ab eo gratia refertur, in quo ille existimat, quod facile appareat, cum me colat et observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.